Beware witch shops. Don't go into them, don't use them, don't mess with them. I'm not joking.
Princeps gloriosissime caelestis militiae, sancte Michaël Archangele, defende nos in praelio et colluctatione, quae nobis adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. Veni in auxilium hominum, quos Deus creavit inexterminabiles, et ad imaginem similitudinis suae fecit, et a tyrannide diaboli emit pretio magno. Praeliare hodie cum beatorum Angelorum exercitu praelia Domini, sicut pugnasti contra ducem superbiae luciferum, et angelos ejus apostaticos: et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Sed projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit universum orbem; et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.
Word to the wise, Satan hates Latin.
Ad Proelium,
LSP

No comments:
Post a Comment